LEXIARCHI

LEXIARCHI
LEXIARCHI
Graece Ληξιάρχοι, dicti Athenis, qui cum alios, tum eos, qui iam suae tutelae facti erant et iam poterant ἄρχειν τῶ
λήξεων, i. e. hereditatis paternae, sicque αὐτεξούσιοι ac sui iuris erant et de facultatibus suis ipsi statuere poterant, in album civitatis, ληξιαρχικὸν hinc dictum, inscribebant, Postellus de Magistr. Atheniens. c. 11. et 18. Nempe Lexiarchicum, subint. album, Gr. ληξιαρχικὸν λεύκωμα, dicebatur athenis album civitatis, cui, post tertiam professionem anno Aet. 20. factam, Iuvenes inscribi solebant, et ab hinc sui erant iuris. mittiqueve ad negotia poterant. Prima autem professio liberorum s. relatio εἰς τοὺς φρατορας, fiebat intra septimum Annum: Secunda, cum scribebantur in epheborum album, Anno 18. Qui Lexiarchico inscribebantur, dicebantur Graecis ἐγγράφεςθαι εἰς ἄνδρας, i. e. transcribit in viros. Iidem vocabantur δοκιμαςθέντες, quia prius nullius nomen huic albo inserebatur, quam illum constaret natum esse parentibus civibus Atticis, aut secundum leges adoptatos: itaque populares iurati inscribendum iudicabant. Fiebat inscriptio a Demarcho, apud quem liber hic asservabatur: idque ante Panathenaea, primis ineuntis Anni diebus. Accipiebant vero, qui inscribedantur, tabellam buxam, in qua nomen uniuscuiusque et paterni quoque populi, ad quem ille pertineret, erat inscriptum. Sequebatur iusiurandum Epheborum, in aede Agrauli, de quo vide supra in voce Ephebi, et plura hanc in rem, apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 2. tit. 4. Origo nominis ἀπὸ τȏυ ἄρχειν τῶ λήξεων, qui enim sui iuris facti erant, poterant hereditatis paternae s. τῶ λήξεων, ita enim facultates vocatae, ut apud Suid. videre est, ἄρχειν, vide Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 13. et Fr. Gouldmann. Dict. Lat. Angl. ubi quoque Ληξιάρχων meminit, quos dicit fuisse magistratum Athenis, qui cum illos, qui aetatem ad magistratus gerendos aptam habebant; tum eos qui iam suae tutelae facti, in album civitatis inscripserint. Vide quoque supra, ubi de Comitiis Habebat autem quisque Demus suume Lexiarchicum etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • COMITIA — orum, plural. numer. conventus populi ad creandos magistratus, leges ferendas, et alia cum populo agenda, a comeundo appellata, ita enim veteres loquebantur, vel a coeundo. Leguntur autem Comitia Consularia, Praetoria, Quaestoria, Tribunitia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DEMARCHI — Graece Δήμαρχοι, dicebantur in eadem Rep. praefecti τῶ Δήμων, quos illi, quando necesse erat, convocabant, eâdem potestate, quam prius Ναυκράροι vel Ναυκλάροι habuerant, (ut scribir Harpocration in Lexico, et Scholiastes Aristophan. ad haec verba …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”